monumenta.ch > Orosius > 'Goliath' in 'De arbitrii libertate, 3.'
Orosius, De arbitrii libertate, 2. <<<     >>> 4.

3.

1  Ne, quaeso, beatissimi sacerdotes, quisquam me arbitretur sub praetextu speciei Goliath, David nomine gloriari, vos me participem certaminis vestri esse voluistis, ut auxiliator, non auctor accederem. 2  Latebam siquidem in Bethlehem, ignotus, advena, pauper. 3  Quid miser ego sic loquor, iterum forsitan iactantiae notandus? Quoniam quidem et ipse David, et talis et inde processit. 4  Latebam ergo in Bethlehem, traditus a patre Augustino, ut timorem Domini discerem, sedens ad pedes Hieronymi: inde Hierusalem vobis accersentibus vocatus adveni. 5  Dehinc in conventum vestrum una vobiscum, Ioanne episcopo praecipiente, consedi. 6  Illico a pusillitate mea postulastis universi, ut si quid super hac haeresi, quam Pelagius et Coelestius seminarunt, in Africa gestum esse cognoscerem, fideliter ac simpliciter indicarem. 7  Exposui coronae vestrae breviter, ut potui, Coelestium iam ad honorem presbyteri subrepentem, apud Carthaginem plurimis episcopis iudicantibus proditum, auditum, convictum, confessum, detestatumque ab Ecclesia, ex Africa profugisse: contra librum vero Pelagii beatum Augustinum, discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus, plenissime respondere, exstare etiam in manibus meis epistolam supra memorati episcopi, quam nuper ad Siciliam ordinasset, in qua multas quaestiones haereticorum retulit. 8  Quam etiam ibidem ut legerem, praecepistis: et legi. 9  Ad haec Ioannes episcopus, ut Pelagius coram intromitteretur, expetiit. 10  Cui et propter paternitatis ipsius reverentiam, et propter actionis utilitatem, dum praesentem ab episcopo rectius crederetis confutandum, intromittendi conniventia praestita est.

bnf17349.171